

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 3
Beati.[GREG. NYSS.]Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quae, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus aerumna.Beati pauperes.Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate.[HIER.]Beati pauperes spiritu.Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiae timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis.[CHRYSOST.]Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.